Adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt simul autem et otiosae
discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet volo
ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversa-
rio maledicti gratia iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan Si qua fidelis habet
viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat Qui
bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doc-
trina dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
Et adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus Peccan-
tes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant Testor coram Deo et Christo Iesu elec-
tis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando Manus cito
nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi noli adhuc
aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas ad in-
firmitates Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quos-
dam autem et subsequuntur similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent
abscondi non possunt Quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitren-
tur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur qui autem fideles habent dominos non contem-
nant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt
Haec doce et exhortare si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei qui
secundum pietatem est doctrinae superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas
verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate prevati sunt existimantium
quaestum esse pietatem Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia nihil enim intu-
limus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus habentes autem alimen-
ta et quibus tegamur his contenti sumus nam qui volunt divites fieri incidunt in tempta-
tionem et laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nocivam Quae merguit