M.p.th.f.69 Scan 19 (9r)

Revision as of 08 May 2013 09:40 by Kerstin (Comments | Contribs)

ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur
fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem testimonium
enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam ignorantes
enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti finis enim le
gis Christus ad iustitiam omni credenti Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex
lege est qui fecerit homo vivet in ea quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris
in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere aut quis descendit in abyssum
hoc est Christum ex mortuis reducere sed quid dicit serirtura prope est verbum in ore tuo et
in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus quia si confitearis in ore tuo Dominum
Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris corde enim
creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in ad salutem dicit enim scriptura omnis
qui credit in illum non confundetur non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium
dives in omnes qui invocant illum omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem
dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit