M.p.th.f.69 Scan 48 (23v)

Revision as of 08 July 2013 16:25 by Guenter (Comments | Contribs)

gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
salutatio mea manu Pauli
si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
gratia Domini Iesu vobiscum
caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen. Explicit ad Corinthios
prime, incipiunt ad Corinthios tituli epistulae secundae.

De passioni

bus et consulationibus. II. De tribulatione in gentibus Pauli et ce-

terorum eiusque inassia, et quod nemo in se fiduciam ha-
bere debeat, sed in Domino. III. De motua ingloriatione sanctorum
in die Domini. IIII. De apostolo Domini testante, quod adventum Corinthis parcendo
distullerit. V. De defferentiatris tristitie et apostoli obiugantis peccata remitten-
tente. VI. De sanctis, quod sint salvatis odor vite, in vitam pereuntibus vero odor mortis
in mortem, et de adulterantibus verbum Dei. VII. De aepis(tulis) commendaticiis. VIII. De duo
bus testamentis utriusque distantiae, et quod ubi sit spiritus Domini et ibi sit libertas.
VIIII. De ambulantibus in astutia et adulterantibus verbum Dei. X. De Deo istius saeculi
sensum infidelium ex et ante et de domino Christo, quod imago est Dei. XI. De pascionibus
et tollerantia passionum et gloria. XIII. De dissolutione et terrenis penis corporis ac
praesentis et aedificationem illius ex Deo, quae est sempiternam caelis.
XIIII. De peregrinationes corporum ad non, quamdiu sunt in corpore, et praesentia a-
pud Deum, cum excidunt de corpore, et de munificatione omnium ei ante tribunal Domini