M.p.th.f.69 Scan 64 (31v)

Revision as of 08 July 2013 17:06 by Guenter (Comments | Contribs)

XXIIII. De circumcederentibus, sequod Ihesus Christus eis nihil proderit, sed debitores sint totius le-
gis faciendae. XXV. De circumcisionem et praeputium, quod nihil sint, nisi fides per dilectionem operatus.
XXVI. De curso primo fidei Gallatarum et de damnationem desuadentium ac seducto-
rum. XXVII. De circumcissione et crucis scandalum. XXVIII. De inpletione leges et proxi-
mi dilectione et periculo liboris atque certaminis. XXVIIII. De contentione carnis et spiritus
XXX. De contempu inanis gloriae ac praesentis. XXXI. De sustentione mortua inter frater
et honore commoni. XXXII. De humanitate discentium verbum Domini erga doctores.
XXXIII. De seminatione mortuorum carnalium vel spiritalium. XXXIIII. De elimossina facien-
da in omnes, sed maxima ad domesticos fidei. XXXV. De circumcisis non servantibus legem
et apostolo et in cruce Domini gloriante. XXXVI. De circumcissione et praeputio, quod nihil sint,
sed nova creatura pacem habeat sempiternam. XXXVII. De apostolo in corpore
suo stigmata domini nostri Ihesu Christi portante. Expliciunt tituli, incipit argumentum eiusdem.
Galatae sint Greci, hii verbum veritatis primum ab apostolo acceperint, sed postea discessum eius
temptati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circum-
cissionem verterent, hos apostolus revocat ad fidem
veritatis, scribens eis ab Effeso. Incipit epistulae
textus.

Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
gratia vobis et pax