M.p.th.f.69 Scan 109 (54r)

Revision as of 11 July 2013 17:48 by Guenter (Comments | Contribs)

Lucas adiutores mei
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen. Expliciunt tituli ad Philemonem, inci-
piunt tituli epistule ad Ebreos.



De Christo, quod Deus sit eis ca iudeios exortatio multiformis. II. De suppliciis, que evadere
nequeunt preconium Christi contemptoris. III. De salvatore cui subiecta sunt omnia omnibus,
quae ipse per passionem subiectus. IIII. De passione, per quam distruxit diabulum
sibi quae fratres constituit. V. De plebe, quam domum Christi esse deseruit. VI. De terra
repromisionis, quam Iudeos per fidem ingredi exhortatur. VII. De sacramenta diei
septimi et septimini milessimi anni. VIII. De verbo divino, quod solum potest crimina expiare
credentium. VIIII. De Iudeis, quos pre omnibus Christum oportuit venerari. X. De Hebreis, quod
ignoraverint Deum et fuerunt sine iudicio ceci. XI. De pace Christi, quam de novo impeccantibus post pe-
nitentiam indulgentiam sustinet. XII. De exortatione ministerii sanctorum et Domini iusiurandum.
XIII. De filio Dei, quod Melchisedech non est inmerito conparatus. XIIII. De inmotatione legis veteris et sacerdoti.
XV. De promisione sacerdoti melioris et testamenti. XVI. De uno sacerdote, qui est in cunctis
ac veris sacerdotibus Christi. XVII. De novo testamento, quod fuerit iamdudum. XVIII. Ope
profeti corepromissym. XVIIII. De tabernaculo et tabula veteris hominis testamenti. XX.
De unniversalis sacrificio, quod ex Deuteronomio sacerdotum principes celebrant. XXI.
De sanguine alaari, quod veteris vitae cremina purgat. XXII. De novo testamento, per quod animos
divino sanguine purificari testatur. XXIII. De salvatore, qui solis terminum peccatis inponentibus ap-
parere non cessat.