M.p.th.f.69 Scan 24 (11v)

Revision as of 24 July 2013 12:50 by Kerstin (Comments | Contribs)

aut scandalizatur aut infirmatur tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo bea-
tus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat qui autem discernit si manducaverit damnatus est
quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est debemus autem nos firmiores
inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere unusquisque vestrum proximo
suo placeat in bonum ad aedificationem etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est
inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me quaecumque enim scripta sunt ad
nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem
habeamus Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum
Iesum Christum ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi propter quod
suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei dico enim Christum Iesum minis-
trum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones
patrum gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc con-
fitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo et iterum dicit laetamini gentes cum ple-
be eius et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi et rursus Esaias
ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt Deus autem spei replead
vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti certus sum autem
fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia
ita ut possitis alterutrum monere audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tam-
quam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium
accepta sanctificata in Spiritu Sancto habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo
et factis in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hieru-
salem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi sic autem
hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fun-
damentum aedificarem sed sicut scriptum est quibus non est adnun