M.p.th.f.69 Scan 25 (12r)

Revision as of 24 July 2013 15:16 by Kerstin (Comments | Contribs)

tiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent propter quod et inpediebar plurimum
venire ad vos nunc vero ulterius locum non habens in his regio-
nibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis cum in spa-
niam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc
si vobis primum ex parte fruitus fuero nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare
sanctis probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes
sanctorum qui sunt in Hierusalem placuit enim eis et debitores sunt eorum quo spiritialium
eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis hoc igitur cum
consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Spaniam
scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam obsecro igitur
vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut sollietudinem Inpramini mihi
in orationibus pro me ad Deum ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio
accepta fiat in Hierosolyma sanctis veniam ad vos in gaudio per voluntatem Domini Ihesu Christi et refri-
gerem vobiscum Deus autem pacis sit cum omnibus vobis; commendo autem vobis Phoebem
sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris ut eam suscipiatis
in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa
quoque adstitit multis et mihi ipsi salutate Priscam et Aquilam adiutores me-
os in Christo Iesu qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus
ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium et domesticam eorum ecclesiam
salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo salutate Ma-
riam quae multum laboravit in vobis salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos
et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in
Christo salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino salutate Urbanum adiu-
torem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum salutate Apellen probum in Christo
salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum
meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino salutate