M.p.th.f.69 Scan 43 (21r)

Revision as of 31 July 2013 07:09 by Kerstin (Comments | Contribs)

omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil
mihi prodest caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non in-
flatur non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum non gaudet super
iniquitatem congaudet autem veritati omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet caritas
numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia distruetur
ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus cum autem venerit quod perfectum est eva-
cuabitur quod ex parte est cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam
ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvu-
li videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum nunc autem manet fides spes caritas tria haec
maior autem his est caritas sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut
prophetetis qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem
loquitur mysteria nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
quid ergo est