M.p.th.f.69 Scan 43 (21r)

Revision as of 31 July 2013 12:52 by Kerstin (Comments | Contribs)

omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero, nihil
mihi prodest. Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non in-
flatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non inritatur, non cogitat malum, non gaudet super
iniquitatem, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat omnia sustinet caritas
numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia distruetur
ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus cum autem venerit quod perfectum est eva-
cuabitur quod ex parte est cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam
ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvu-
li videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum nunc autem manet fides spes caritas tria haec
maior autem his est caritas sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut
prophetetis qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem
loquitur mysteria nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et con-
solationes qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat et ecclesiam
aedificat volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est
qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem
accipiat nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vo-
bis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina tamen quae
sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomo-
do scietur quod canitur aut quod citharizatur etenim si incertam vocem det tuba quis parabit
se ad bellum ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod pr-
aeritis enim in aera loquentes tam multa ut puta genera linguarum sunt hoc in mundo
et nihil sine voce est si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui
loquitur mihi barbarus sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedifica-
tionem ecclesiae quaerite ut abundetis et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu estquid ergo est