M.p.th.f.69 Scan 44 (21v)

Revision as of 01 August 2013 11:49 by Kerstin (Comments | Contribs)

orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente ceterum si benedixeris spiritu qui sup-
plet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit nam tu
quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decim milia ver-
borum in lingua fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem
perfecti estote in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic
exaudient me dicit Dominus itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia
autem non infidelibus sed fidelibus si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis
loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis si autem omnes prophetent
intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus oc-
culta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adoravit Deum pro-
nuntians quod vere Deus in vobis est quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum
habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia
ad aedificationem fiant sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes
et unus interpretetur si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo pro
fetae autem duo aut tres dicant et ceteri diiudicent quod si alii revelatum fuerit sedenti
prior taceat potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exor-
tentur et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt non enim est dissensionis Deus sed pacis si-
cut in omnibus ecclesiis sanctorum Mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur
eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit si quid autem volunt discere domi viros su-
os interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia an a vobis verbum Dei proces-
sit aut in vos solos pervenit si quis videtur propheta esse aut spiritalis agnoscat
quae scribo vobis quia Domini sunt mandata si quis autem ignorat ignorabitur ita-
que fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere omnia autem ho-
neste et secundum ordinem fiant Notum autem vobis facio fratres
evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis