M.p.th.f.69 Scan 56 (27v)

Revision as of 04 September 2013 10:18 by Kerstin (Comments | Contribs)

operatur ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudi-
nem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam
in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio igitur et si scripsi vobis non propter eum
qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem
nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo ideo consolati sumus in consolatione
autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab
omnibus vobis et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed si-
cut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum ve-
ritas facta est et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium
vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum gaudeo quod in omnibus
confido in vobis notam autem vobis facimus fratres gratiam Dei
quae data est in ecclesiis Macedoniae quod in multo experimento tribulationis
abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias
simplicitatis eorum quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtu-
tem voluntarii fuerunt cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et com-
municationem ministerii quod fit in sanctos et non sicut speravimus sed semet
ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei ita ut rogaremus Titum
ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollici-
tudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis non quasi imperans
dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius
inopia vos divites essetis et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum
facere sed et velle coepistis ab anno priore nunc vero et facto perficite ut quem