M.p.th.f.69 Scan 68 (33v)

Revision as of 09 September 2013 14:55 by Kerstin (Comments | Contribs)

omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu Quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim
vos unum estis in Christo Iesu si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes
dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre ita et nos cum essemus
parvuli sub elementis mundi eramus servientes at ubi venit plenitudo temporis misit Deus
Filium suum factum ex muliere factum sub lege ut eos qui sub lege erant ut redime-
ret ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra cla-
mantem Abba Pater itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum sed tunc quidem igno-
rantem Deum his qui natura non sunt dii serviebatis nunc autem cum cognoveritis Deum immo cognostis sitis
a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denouo servaret vul-
tis dies observatis et menses et tempora et annos timeo vos ne forte sine causa laboraverim in
vobis estote sicut et ego quia et ego sicut vos Fratres obsecro vos nihil me laesistis scitis autem quia per in-
firmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem et temptationem vestram in carne mea non
sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum ubi est ergo beatitudo
vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis
mihi ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis Emulantur vobis non bene sed ex-
cludere vos volunt ut illos aemulemini bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum
praesens sum apud vos filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis vellem apud
vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis dicite mihi qui sub lege vultis esse
legem non legistis scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum
de libera sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte
Sina in servitutem generans quae est Agar Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est
ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius illa autem quae sursum est Hierusalem