M.p.th.f.69 Scan 70 (34v)

Revision as of 09 September 2013 16:06 by Kerstin (Comments | Contribs)

gaudium pax longanimitas bonitas benignitas fides modestia continentia adversus
huiusmodi non est lex qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concu-
piscentiis si vivimus spiritu spiritu et ambulemus non efficiamur inanis gloriae cupidi invi-
cem provocantes invicem invidentes Fratres et si praeoccupatus fuerit homo in ali-
quo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu mansuetudinis consi-
derans te ipsum ne et tu tempteris alter alterius onera portate et sic adimplebitis le-
gem Christi nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit opus autem suum
probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero unus-
quisque enim onus suum portabit communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui
se catecizat in omnibus bonis nolite errare Deus non inridetur quae enim semi-
naverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet cor-
ruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam bonum autem facien-
tes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes Ergo dum tem-
pus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu quicumque volunt placere
in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non
patiantur neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi
ut in carne vestra glorientur Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini
nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo in Christo enim Iesu neque
circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura et quicumque hanc re-
gulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Christi Iesu in corpore meo
porto gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestros fratres amen; incipit