M.p.th.f.69 Scan 86 (42v)

Revision as of 18 October 2013 13:16 by Kerstin (Comments | Contribs)

sicut et ipsi a Iudaeis; qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus
adversantur prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper prae-
venit autem ira Dei super illos usque in finem Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae as-
pectu non corde habundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio quoniam
voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
vos enim estis gloria nostra et gaudium Propter quod non sustinentes amplius placuit nobis
remanere Athenis solis et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confir-
mandos vos et exhortandos pro fide vestra ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis
quod in hoc positi sumus nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros
nos tribulationes sicut et factum est et scitis Propterea et ego amplius non sustinens misi
ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat
labor noster Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis
fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes
nos videre sicut nos quoque vos ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate
et tribulatione nostra per vestram fidem quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino Quam enim gra-
tiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos
ante Deum nostrum nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conple-
amus ea quae desunt fidei vestrae ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus Christus dirigat viam
nostram ad vos vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem vertram invicem
et in omnes quemadmodum et nos in vobis ad confirmanda corda vestra sine quae-
rella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen
De cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quem admodum accepistis
a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abun-
detis magis scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum haec est enim volun-
tas Dei sanctificatio vestra ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum
vas possidere in sanctificatione et honore non in passione desiderii sicut et gentes
Deum ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio