M.p.th.f.69 Scan 106 (52v)

Revision as of 25 October 2013 15:22 by Kerstin (Comments | Contribs)

oboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt quos oportet redar-
gui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia dixit quidam
ex illis proprius illorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri tes-
timonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide non intendentes
iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate omnia munda mundis coinqui-
natis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia mundum
confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bo-
num reprobi tu autem loquere quae decet sanam doctrinam senes ut sobrii sint pudici prudentes sani
fide dilectione patientia anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes
bene docentes ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant prudentes
sabrias castas domus curam habentes benignas subditas viris suis ut non blasphemetur verbum Dei
iuvenes similiter hortare sobrii sunt in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doc-
trina integritatem et ingravitatem verbum sanum et inreprehensibiles ut is qui ex verso est revereatur
nihil habens dicere malum de nobis Servos dominis suos subditos esse in omnibus placentes non con-
tradicentes non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in om-
nibus apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus erudiens nos ut abnegantes impietatem et
saecularia desideria sobrie et pie et iuste vivamus in hoc saeculo expectantes beatam spem et ad-
ventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni
iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum haec loquere et exhortare
Et argue cum omni imperio nemo te contemnat admone illos principibus et potestatibus subdi-
tos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse neminem blasphemare non litigiosos
esse ad modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines eramus autem et nos aliquando
insipientes et increduli errantes servientes voluntatibus variis et desideris in malitia et invidia
agentes odibiles invicem odientes cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei non ex operibus iustitiae
quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis
Spiritus Sancti quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum ut iustificati gratia ipsius heredes simus
secundum spem vitae aeternae