M.p.th.f.69 Scan 85 (42r)

Revision as of 18 October 2013 11:32 by Feldmann (Comments | Contribs)

vestri facientes semper in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestrae, et la-
boris, et caritatis, et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum; Scientes, fratres dilecti
a Deo, electionem vestram; quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto,
et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Et vos imitatores nostri
facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti; ita ut facti sitis for-
ma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. A vobis enim defamatus est ser-
mo Domini, non solum in Machaia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est ita ut
non sit nobis necesse quicquam loqui. Ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habue-
rimus ad vos; et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, et expec-
tare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum, qui eripuit nos ab ira ventu-
ra. Nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit sed ante passi multa
et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evange-
lium Dei in multa sollicitudine Exhortatio enim nostra non de errore neque de in-
munditia neque in dolo sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium
ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra Neque enim aliquan-
do fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis cum possimus oneri esse ut
Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam
animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis memores enim estis fratres laborem nostrum
et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis
evangelium Dei vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis
fuimus sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos deprecantes
vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum
et gloriam ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis
verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei
qui operatur in vobis qui credidistis Vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum
Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestries