M.p.th.f.69 Scan 20 (9v)

Revision as of 11 April 2012 15:06 by Kerstin (Comments | Contribs)

scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
11,3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
11,4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
11,5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
11,6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
11,7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
11,8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
11,9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
11,10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
11,11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
11,12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
11,13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
11,14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
11,15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
11,16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
11,17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
11,18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
11,19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
11,20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
11,21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
11,22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
11,23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
11,24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae