M.p.th.f.69 Scan 6 (2v)

Revision as of 12 April 2012 14:13 by Frank (Comments | Contribs)

lumen eorum qui in tenebris sunt
2,20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
2,21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
2,22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
2,23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
2,24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
2,25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
2,26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
2,27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
2,28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
2,29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est
3,1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
3,2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
3,3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
3,4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
3,5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
3,6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
3,7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
3,8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
3,9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
3,10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
3,11 non est intellegens non est requirens Deum
3,12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
3,13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
3,14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est
3,15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguine