M.p.th.f.69 Scan 24 (11v)

Revision as of 13 April 2012 11:12 by Kerstin (Comments | Contribs)

aut scandalizatur aut infirmatur
14,22 tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
14,23 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est
15,1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
15,2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
15,3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
15,4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
15,5 Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
15,6 ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
15,7 propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
15,8 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
15,9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
15,10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
15,11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
15,12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
15,13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
15,14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
15,15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
15,16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
15,17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
15,18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
15,19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
15,20 sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
15,21 sed sicut scriptum est quibus non est adnun