M.p.th.f.69 Scan 34 (16v)

Revision as of 13 April 2012 14:05 by Kerstin (Comments | Contribs)

totam massam corrumpit
-->[expurgate vetus fermentum] ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
-->itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
-->scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
-->non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
-->nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
-->quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
-->nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
-->audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
-->an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
-->nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
-->saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
-->ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
-->sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
-->iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
-->sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
-->an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
-->neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
-->et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
-->omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
-->esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpora
-->Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam