M.p.th.f.69 Scan 34 (16v)

Revision as of 13 April 2012 14:07 by Kerstin (Comments | Contribs)

ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
-->-->itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
-->-->scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
-->-->non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
-->-->nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
-->-->quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
-->-->nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
-->-->audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
-->-->an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
-->-->nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
-->-->saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
-->-->ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
-->-->sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
-->-->iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
-->-->sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
-->-->an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
-->-->neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
-->-->et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
-->-->omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
-->-->esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpora
-->-->Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam