M.p.th.f.69 Scan 26 (12v)

Revision as of 13 April 2012 14:13 by Frank (Comments | Contribs)

Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino

-->salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
-->salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
-->salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
-->salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
-->rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
-->huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
-->vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
-->Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
-->salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
-->saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
-->salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
-->[]
-->ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
-->quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
-->solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen.

Kapitelverzeichnis