M.p.th.f.69 Scan 40 (19v)

Revision as of 13 April 2012 15:44 by Kerstin (Comments | Contribs)

numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
10,23 omnia licent sed non omnia aedificant
10,24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
10,25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
10,26 Domini est terra et plenitudo eius
10,27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
10,28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
10,29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
10,30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
10,31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
10,32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
10,33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant
11,1 imitatores mei estote sicut et ego Christi
11,2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
11,3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
11,4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
11,5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
11,6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
11,7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
11,8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
11,9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
11,10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
11,11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
11,12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
11,13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
11,14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
11,15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
11,16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
11,17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis
11,18 primum quidem