M.p.th.f.69 Scan 43 (21r)

Revision as of 13 April 2012 15:45 by Kerstin (Comments | Contribs)

omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
13,4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
13,5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
13,6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
13,7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
13,8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
13,9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
13,10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
13,11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
13,12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
13,13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas
14,1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
14,2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
14,3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
14,4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
14,5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
14,6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
14,7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
14,8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
14,9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
14,10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
14,11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
14,12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
14,13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
14,14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
14,15 quid ergo est