M.p.th.f.69 Scan 56 (27v)

Revision as of 13 April 2012 15:53 by Kerstin (Comments | Contribs)

operatur 7,11 ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio
7,12 igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
7,13 ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis
7,14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est
7,15 et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum
7,16 gaudeo quod in omnibus confido in vobis
8,1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
8,2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
8,3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
8,4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
8,5 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
8,6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
8,7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
8,8 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
8,9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
8,10 et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
8,11 nunc vero et facto perficite ut quem