M.p.th.f.69 Scan 57 (28r)

Revision as of 13 April 2012 15:54 by Kerstin (Comments | Contribs)

admodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
8,12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
8,13 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
8,14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
8,15 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
8,16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
8,17 quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
8,18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
8,19 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
8,20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
8,21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
8,22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
8,23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
8,24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
9,1 nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis
9,2 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos
9,3 misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis
9,4 ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
9,5 necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem