M.p.th.f.69 Scan 60 (29v)

Revision as of 13 April 2012 16:01 by Kerstin (Comments | Contribs)

veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
11,11 quare quia non diligo vos Deus scit
11,12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
11,13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
11,14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
11,15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
11,16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
11,17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
11,18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
11,19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
11,20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
11,21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
11,22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
11,23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
11,24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
11,25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
11,26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
11,27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
11,28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
11,29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
11,30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
11,31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
11,32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum