M.p.th.f.69 Scan 68 (33v)

Revision as of 13 April 2012 16:04 by Kerstin (Comments | Contribs)

3,26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
3,27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
3,28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
3,29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes
4,1 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
4,2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
4,3 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
4,4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
4,5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
4,6 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
4,7 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
4,8 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
4,9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
4,10 dies observatis et menses et tempora et annos
4,11 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
4,12 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
4,13 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
4,14 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
4,15 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
4,16 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
4,17 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
4,18 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
4,19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
4,20 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
4,21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
4,22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
4,23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
4,24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
4,25 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
4,26 illa autem quae sursum est Hierusalem