M.p.th.f.69 Scan 70 (34v)

Revision as of 13 April 2012 16:05 by Kerstin (Comments | Contribs)

gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
5,23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
5,24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
5,25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
5,26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
6,1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
6,2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
6,3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
6,4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
6,5 unusquisque enim onus suum portabit
6,6 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
6,7 nolite errare Deus non inridetur
6,8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
6,9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
6,10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
6,11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
6,12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
6,13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
6,14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
6,15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
6,16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
6,17 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
6,18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen