M.p.th.f.69 Scan 78 (38v)

Revision as of 13 April 2012 16:15 by Kerstin (Comments | Contribs)

tatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
6,13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
6,14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
6,15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
6,16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
6,17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
6,18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
6,19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
6,20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
6,21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
6,22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
6,23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
6,24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione


Kapitelverzeichnis