M.p.th.f.69 Scan 85 (42r)

Revision as of 13 April 2012 16:21 by Kerstin (Comments | Contribs)

facientes in orationibus nostris sine intermissione
1,3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum
1,4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram
1,5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos
1,6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti
1,7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia
1,8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui
1,9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero
1,10 et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura
2,1 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit
2,2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
2,3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo
2,4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra
2,5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
2,6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis
2,7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
2,8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
2,9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei
2,10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
2,11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
2,12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
2,13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
2,14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestries