M.p.th.f.69 Scan 86 (42v)

Revision as of 13 April 2012 16:22 by Kerstin (Comments | Contribs)

sicut et ipsi a Iudaeis 2,15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
2,16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem
2,17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
2,18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
2,19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
2,20 vos enim estis gloria nostra et gaudium
3,1 propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis
3,2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra
3,3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus
3,4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
3,5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster
3,6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
3,7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem
3,8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
3,9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
3,10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
3,11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos
3,12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
3,13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen
4,1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
4,2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
4,3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
4,4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
4,5 non in passione desiderii sicut et gentes Deum
4,6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio