M.p.th.f.69 Scan 89 (44r)

Revision as of 13 April 2012 16:23 by Kerstin (Comments | Contribs)

de caelo cum angelis virtutis eius
1,8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
1,9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
1,10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
1,11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
1,12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
2,1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
2,2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
2,3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
2,4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
2,5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
2,6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
2,7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
2,8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
2,9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
2,10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
2,11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
2,12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
2,13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
2,14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
2,15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
2,16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
2,17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
3,1 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
3,2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
3,3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
3,4 confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
3,5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
3,6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum