M.p.th.f.69 Scan 91 (45r)

Revision as of 13 April 2012 16:24 by Kerstin (Comments | Contribs)

Kapitelverzeichnis

1,1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
1,2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
1,3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
1,4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
1,5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
1,6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
1,7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
1,8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
1,9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
1,10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
1,11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
1,12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
1,13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum