M.p.th.f.69 Scan 95 (47r)

Revision as of 13 April 2012 16:26 by Kerstin (Comments | Contribs)

querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
3,14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
3,15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
3,16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
3,17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
3,18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
3,19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
3,20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
3,21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
3,22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
3,23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
3,24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
3,25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio
4,1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
4,2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
4,3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
4,4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
4,5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
4,6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
4,7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
4,8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra
4,9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
4,10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
4,11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
4,12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
4,13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
4,14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
4,15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
4,16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium