M.p.th.f.69 Scan 99 (49r)

Revision as of 13 April 2012 16:31 by Kerstin (Comments | Contribs)

5,11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
5,12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
5,13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
5,14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
5,15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
5,16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
5,17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
5,18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
5,19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
5,20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
5,21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
5,22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
5,23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
5,24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
5,25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
6,1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
6,2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
6,3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
6,4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
6,5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
6,6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
6,7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
6,8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
6,9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt