M.p.th.f.69 Scan 101 (50r)

Revision as of 13 April 2012 16:32 by Kerstin (Comments | Contribs)

Kapitelverzeichnis


1,1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
1,2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
1,3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
1,4 desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
1,5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
1,6 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
1,7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
1,8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
1,9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est