M.p.th.f.69 Scan 76 (37v)

Revision as of 16 April 2012 10:38 by Frank (Comments | Contribs)

cundum desideria erroris
renovamini autem spiritu mentis vestrae
et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
nolite locum dare diabolo
qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
nolite ergo effici participes eorum
eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
probantes quid sit beneplacitum Deo
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
redimentes tempus quoniam dies mali sunt
propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
et nolite