M.p.th.f.69 Scan 107 (53r)

Fidelis sermo est; et de his volo te confirmare; ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona,
et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita; sunt enim inutiles, et
vanae. Hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita; sciens quoniam subversus est, qui eius-
modi est, et delinquit, proprio iudicio contempnatus. Cum misero ad te Arteman, aut Tychicum, fes-
tina ad me venire Nicopolim; ibi enim constatuit hiemare. Zenan legis poeritum et Apollo sollicite
praemitte, ut nihil illis desit. Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios; ut non sint
infructuosi. Salutant te qui mecum sunt omnes; sancti saluta omnes qui nos amant in fide. Gratia Dei cum om-
nibus vobis. Amen.
Expli(cit) ad Ditum, incipit ad Philemonem.


I. De Philemone et Appia et Archippo et domestico eius
eclesia. II. De Philemone et apostolo pro eo
in orationibus suis semper memoriam facien
te. III. De apostolo sene et vincto Philemoni
inphanti eundem que pariter obsecran-
te pro Omnessimo servo ipsius et parari
sibi ostium commendante. IIII. De Ephra con-
concaptivo apostoli et Marco et Arristarcho et Dema et Luca
adiutoribus Pauli.
Explicit tituli, incipit argumentum eiusdem episcopi Philimoni
familiares litteras facit pro Onessimo servo eius,
scripsit ei autem a Roma de carcere.

Categories: M.p.th.f.69