nostro, et Appiae sorori carissis me, et Archippo commilitoni nostro,
et ecclesiae, quae in domo tua est. Gratia deo, et pax a Deo Patre nos-
tro, et Domino Iesu Christo. Gratias ago Deo meo, semper memoriam
tui faciens in orationibus meis, audiens fidem et caritatem tuam,
quam habes in Domino Iesu, et in omnes sanctos; ut communicatio fidei tuae evidens fi-
at in agnitione omnis boni, in nobis in Christo Iesu. Gaudium enim magnum habui,
et consolationem in caritate tua; quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
Propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod
ad rem pertinet; propter caritatem Magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus se-
nex, nunc autem et vinctus Iesu Christi; obsecro te pro meo filio, quem genui in vincu-
lis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi in utilis, quem re-
misi. Tu autem illum, id est mea viscera, mea suscipe; quem ego volueram mecum suste-
nere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii; sine consilio autem tuo nihil volui
facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. For-
sitan enim ideo discessit ad horam an te, ut aeternum illum recipieris; iam non
ut servum, sed plus servo carissimum fratrem, maximae mihi; quanto autem
magis tibi et in carne, et in Domino? Si ergo habes me sola socium, suscipe illum sicut me; si
autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi inputa. Ego Paulus scripsi mea manu; ego
reddam, tibi, quod et te ipsum mihi debes; ita, frater. Ego te fruar in Domino; refice viscera
mea in Domino. Confidens de oboedientia tua scripsi tibi; sciens quoniam et super id, quod
dico, facies. Simul autem et in vidiam et para mihi hospitium; nam spero per orationes
vestras donari me vobis. Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu, Marcus,
Aristarchus, Demas,