omnis obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae, appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem
Melchisedech. De quo grandis nobis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum; quoniam inbe-
cilles ad audiendum. Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus ridentem, rursum
indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei; et facti estis quibus lac-
te opus sit, non solido cibo. Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae;
parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibum; eorum, qui pro consuetudine
exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Quapropter intermittentes inchoa-
tionis Christi sermonem, ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum
paenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, baptismatum doctrinae, inpositionis quoque ma-
nuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii aeterni. Et hoc faciemus, siquidem permiserit Deus.
Inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati, non gustaverunt etiam donum caeleste, et par-
ticipes sunt facti Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi ven-
turi, et prolapsi sunt; renovari rursus ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimet ipsis
Filium Dei, et ostentui habentes. Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam
oportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo; proferens autem spinas ac tri-
bulos, reproba est, et maledicto proxima; cuius consummatio in conbustionem. Confidimus
autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti; tametsi ita loquimur. Non enim inius-
tus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui minis-
trastis sanctis, et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sol-
licitudinem ad expletionem spei usque in finem; ut non segnes efficiamini, verum emitatores eorum,
qui fide, et patientia hereditabunt promissiones. Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem
perquem habuit iuraret, maiorem, iuravit per semet ipsum, dicens; nisi benedicens benedicam te,
et multiplicans multiplicabo te. et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
Homines enim per maiorem sui iurant; et omnis controversiae eorum finis, ad confirmatio-
nem, est iuramentum. In quo habundantius voluens Deus ostendere pollicitationis heredibus,
inmobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum; ut per duas res inmobiles, quibus