re et tremore multo fui apud vos, et sermo meus et praedicatio mea non in per-
suasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, ut fides vestra
non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei. Sapientiam autem loquimur
inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius
saeculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita
est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo princi-
pum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae cruci-
fixissent. Sed sicut scriptum est: "Quod oculus non vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum." Nobis
autem revelavit Deus per Spiritum; suum Spiritus enim omnia scrutatur, etiam pro-
funda Dei. Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita
et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Nos autem non spiritum mundi accepimus,
sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur
non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus
spiritalia conparantes. Animalis autem homo non percipit, ea quae sunt
Spiritus Dei, stultitia est enim illi, et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur;
spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.Quis enim cognovit sensum Domini, nisi instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus. Et ego, fratres, non po-
tui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, tamquam par-
vulis in Christo. Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc
quidem potestis, adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et
contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis
dicit: "Ego quidem sum Pauli", alius autem "ego Apollo", nonne homines estis? Quid igitur est Ap-
ollo? Quid vero Paulus? Ministri, eius cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; itaque neque qui plantat,
est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Qui plantat autem