suam bene facit et qui non iungit melius facit. Mulier alligata est quanto tempore vir eius
vivit, quod si dormierit vir eius, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino.Beatior autem
erit si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.
De his autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scien-
tia inflat, caritas vero aedificat. Si quis se existimat scire aliquid, nondum
cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est
ab eo. De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundum,
et quod nullus Deus, nisi unus. Nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem
sunt dii multi et domini multi). Nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum;
et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia.
Quidam autem conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant;
et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Esca autem nos non commen-
dat Deo. Neque si non manducaverimus, deficiemus; neque si manducaverimus, abundabimus.
Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat in-
firmibus. Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem; nonne con-
scientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit
infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes
in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christo peccatis. Quapropter
si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum
scandalizem. Non sum liber? Non sum apostolus? nonne Iesum Dominum nostrum vidi?
non opus meum vos estis in Domino? Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam
signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. Mea defensio apud eos qui me interro-
gant, haec est. Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? num-
quid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri
apostoli, et fratres Domini, et Cephas? Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem
hoc operandi? Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam et