cretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur
unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Sicut enim corpus unum est, et mem-
bra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt, ita
et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive genti-
les, sive servi, sive liberi; et omnes unum Spiritum potati sumus. Nam et corpus non est unum mem-
brum, sed multa. Si dixerit pes; Quoniam non sum manus, non sum de corpore; non ideo non
est de corpore? Et si dixerit auris; Quia non sum oculus, non sum de corpore; non ideo non
est de corpore? Si totum corpus oculus; ubi auditus? Si totum auditus; ubi odoratus? nunc autem po-
osuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. Quod si essent omnia unum membrum,
ubi corpus? Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Non potest dicere oculus
manui; opera tua non indigeo; aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii. Sed mul-
to magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt. Et quae putemus ig-
nobiliora esse, membra corporis his honorem habundantiorem circumdamus; et quae in-
honesta sunt nostra, habundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent;
sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, habundantiorem tribuendo honorem. ut non sit scisma
in corpore, sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum conpatiuntur
omnia membra; sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus
Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophe-
tas, tertio doctores, deinde virtutes, exin gratias curationum, opitulationes, gubernatio-
nes, genera linguarum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid om-
nes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid om-
nes interpretantur? Emulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis de-
monstro. Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes
sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem [sci-
entiam]; et habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si distribuero incibus pauperum