plenos invidia, /Blumentopf/homicidio, contentione, dolo, malignitate; susurrones, detractores,
Deo odibiles, contumiliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non
oboedientes, insipientes, inconpositos, sine affectione, absque federe, sine miseri-
cordia. Qui cum iustitiam dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni
sunt morte, non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus;
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, te-
ipsum contemnas; eadem enim agis, qui iudicas. Scimus enim, quoniam iudicium dei est secundum
veritatem in eos, qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt,
et facis ea, quia tu effugies iudicium dei? an divitias bonitatis eius, et patientiae, et longa-
nimitatis contemnis? ignorans quoniam benignitas dei ad penitentiam te adducit?Secundum du-
ritiam autem tuam, et inpaenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti
iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius; his quidem qui secundum patientiam
boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerentibus, vitam eternam;
his autem, qui ex contentione, et qui non adquiescunt, veritati, credunt autem iniquitati, ira
et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum,
Iudei primum, et Greci; gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudeo pri-
mum, et Greco; non est enim personarum acceptio apud Deum. Quicumque enim sine
lege peccaverunt sine lege et peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem iu-
dicabuntur; Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustifi-
cabuntur. Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faci-
unt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex; qui ostendunt opus legis scrip-
tum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et interse
invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium, in die, cum iudi-
cabit deus occulta hominum, Secundum Evangelium meum per Ihesum Christum. Si autem tu Iude-
us cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem enim, et
probas utiliora, instructus per legem, confidis te ipsum ducem esse cecorum,