M.p.th.f.69 Scan 61 (30r)

ut me conprehenderet; et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et si effugi
manus eius. Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et ad revelationes
Domini. Scio hominem in Christo ante annos XIIII, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus
scit, raptum eius usque ad tertium caelum. Et scio huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus
nescio, Deus scit; quoniam raptus est in paradisum; et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Pro eiusmo-
di gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. Nam et si voluero gloriari, non e-
ro insipiens; veritatem enim dicam; parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt me, aut audit ex
me. Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Sata-
nae, ut me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me; et dixit mihi; Sufficit tibi gratia mea;
nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro
Christo cum enim infirmor tunc potens sum. Factus sum insipiens, vos me coegistis. Ego enim debui
a vobis commendari; nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum Apostoli; tametsi nihil sum;
signa veri apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis, et prodigiis, et virtutibus. Quid est enim,
quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc iniuriam. Ec-
ce tertio hoc paratus sum venire ad vos; et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec
enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime
inpendam, et superinpendar ipse pro animabus vestris; licet plus vos diligens, minus diligar. Sed es-
to; ego vos non gravavi; sed cum essem astutus, dolo vos cepi. Numquid per aliquem eorum, quos misi
ad vos, circumveni vos? Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem
spiritu ambulavimus? nonne hisdem vestigiis? Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram
Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem. Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo,
inveniam vos; et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes,

Categories: M.p.th.f.69