a Deo Patre, et Domino nostro Iesu Christo. qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de prae-
senti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evan-
gelium; quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere evangelium
Christi. Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus
vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico; si quis vobis evangelizaverit prae-
ter id quod accepistis, Anathema sit. Modo enim hominibus suadeo, aut Deo? aut quaero hominibus
placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Notum enim vobis facio, fratres,
Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine
accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi. Audistis enim conversationem
meam aliquando in iudaismo; quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam
illam, et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo, abundantius
aemulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei, qui me segre-
gavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut
evangelizarem illum in gentibus; continuo non adquievi carni et sanguini, neque veni Hierosolyma
ad antecessores meos Apostolos; sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum;
deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum, et mansi apud eum diebus XV;
alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini. quae autem scribo vobis,
ecce coram Deo, quia non mentior. Deinde veni in partes Syriae, et Ciliciae. Eram autem igno-
tus facie ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo; tantum autem auditum habebant
quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando ex-
pugnabat; et in me clarificabant Deum. Deinde post annos XIIII, iterum ascendi Hierosolyma cum Barna-
ba, adsumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis