nunc vivo in carne; in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit se ipsum pro me. Non abicio gratiam Dei. Si enim
per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. O insensati Galatae, quis vos fascinavit ante quorum ocu-
los Iesus Christus proscriptus est crucifixus? Hoc solum volo a vobis discere; ex operibus legis Spiritum
accepistis, an ex auditu fidei? sic stulti estis, cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? tanda pasa estis
sine causa si tamen sine causa? Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis; ex operibus le-
gis, an ex auditu fidei? Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam; cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt,
hii sunt filii Abrahae. Providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit
Abrahae; Quia benedicentur in te omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur
cum fideli Abraham. Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim;
Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Quoniam autem
in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est; quia iustus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea,
vivet in illis. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum; quia scribtum
est; maledictus omnis qui pendet in ligno; ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut
pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis
confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt pro-
missiones, et semini eius. Non dicit; Et seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno; Et semini tuo, quid est
Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo; quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritam fa-
cit ad evacuandam promissionem. Nam si ex lege hereditas, iam non ex repromissione. Abrahae autem per pro-
missionem donavit Deus. Quid igitur lex? propter transgressiones posita est donec veniret
semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. Aut mediator autem unius non est;
Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae possit
vivificare, vere ex lege esset iustitia. Sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut pro-
missio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodie-
bamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Itaque lex pedagogus noster fu-
it in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi venit fides, iam non sumus sub pedagogo.