et vos, cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes
signati estis Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis nostrae, in redemptio-
nem adquisitionis, in laudem gloriae ipsius. Propterea et ego audiens fidem
vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vo-
bis, memoriam vestri faciens in orationibus meis; ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det
vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, inluminatos oculos
cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae
hereditatis eius in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtus eius in nos, qui credidi-
mus secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, susci-
tans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus; supra omnem
principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur
non solum in hoc saeculo, sed et in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius; et ipsum
dedit caput supra omnia ecclesiae, quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in mon-
tibus adimpletur. Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus ali-
quando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestate
aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conver-
sati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus na-
tura filii irae, sicut et ceteri; Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimi-
am caritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, vivificavit nos Christo,
gratia estis salvati, et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu; ut os-
tenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Iesu.
Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est; non ex operibus,
ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae
praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Propter quod memores estote quod aliquando
vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne, manu facta;