contritio et infelicitas in viis eorum; et viam pacis non cognoverunt; non est timor dei ante oculos
eorum. Scimus enim quoniam quaecumque lex loquitur his, qui in lege sunt, loquitur; ut omne os ob-
struatur, et subditus fiat omnis mundus Deo; quia ex operibus legis non iustificabitur om-
nis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia dei manifestata
est; testificata a lege et profetis. Iustitia autem dei per fidem Ihesu Christi super omnes, qui credunt, non
enim est distinctio; omnes enim peccaverunt, et egent gloriam Dei. Iustificati gratis per gratiam
ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Ihesu, quem proposuit deus propitiationem per fidem
in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitie eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus, et iustificans
eum, qui ex fide est Ihesu. Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non,
sed per legem fidei. Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. An Iudeo-
rum deus tantum? nonne et gentium? immo et gentium, quoniam quidem unus deus, qui iustificavit
circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Ergo legem destruimus per fidem? Absit; sed legem
statuimus. Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si
enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud deum. Quid enim
scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Ei autem qui operatur,
merces non inputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero, qui non operatur,
credenti, autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, sicut et David dicit beati-
tudinem hominis, cui deus accepto fert iustitiam sine operibus; Beati, quorum remissae sunt ini-
quitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non inputabit Dominus peccatum; Beatitudo
ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fi-
des ad iustitiam. Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praepu-
tio. Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio; ut sit pater omnium
credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad iustitiam; et sit pater circumcisionis
non his tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et his, qui sectantur vestigia, quae est in prae-
putio fidei patris nostri Abrahae. Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini eius